Esther
> Esther  >
12 Verses | Page 1 / 1
(King James Version)


Show / Hide

settings contact_support arrow_upward home menu play_circle

11.   
- Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet : et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium. (Ⅳ)
11.   
- Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. (Ⅳ)
11.   
- Clamaveruntque ad Deum : et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. (Ⅳ)
11.   
- Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata ad mortem. (Ⅳ)
11.   
- Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram. (Ⅳ)
11.   
- Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. (Ⅳ)
11.   
- et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium. (Ⅳ)
11.   
- Et hoc ejus somnium fuit : apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram : (Ⅳ)
11.   
- Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda. (Ⅳ)
11.   
- homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ. (Ⅳ)
11.   
- Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin : (Ⅳ)
11.   
- Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem. (Ⅳ)


Page: 1
Chapter 11
| | | | | | | | | | 11| | | | |
>>